Ousainou Darboe
Ousainou Darboe (die 8 Augusti 1948[1] Dobo in oppido natus) est politicus Gambiae.
Vita
[recensere | fontem recensere]E populo Mandinga[2] ortus, Ousainou Darboe filius est Numukunda Darboe olim apud parlamentum Gambiense legati. Alumnus est universitatum Lacupolitanae in Nigeria et Ottaviensis in Canada. Causidicus operam dedit, usque ad annum 1980 pro regimine Gambiensi, deinde privatim iura humana suadens atque pro societatibus publicis causas varias sustinens. Factionem unitam democraticam anno 1996 condidit et conducebat, quater se in comitiis ad officium praesidis proponens contra Yahya Jammeh, malo semper successu. Anno 2016 ante comitia habita incarceratus est. Adama Barrow ergo subito candidatus, victor reportatus, aemulum Ousainou Darboe liberavit et ad munus ministri rerum externarum convocavit. Die 29 Iunii 2018, praesidem vicarium promovit. Mense Novembri 2021, eius petitio ad comitia praesidentialia 2021-22 convalescit a Commissione Electorali Libera. Die 14 Decembris 2021, Ousainou Darboe Supremam Curiam rogavit ut renuntiatam re-electionem exitu Praesidis Adama Barrow in 2021 electionem praesidentialem everteret.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ita aliae Vicipaediae, sed verificare oportet.
- ↑ Vide Lexicon Universale Hofmann, ubi dicitur "Mandinga, regnum amplum Nigritiae (...)".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Gambia opposition leader Ousainou Darboe freed on bail." BBC News, 5 Decembris 2016.
- Musa Saidykhan, "10 Gambian Ministers Take Oath." Kairo News, 1 Februarii 2017.
Alieu Badara Njie 1965 • Sheriff Sisay 1967 • Andreas Camara 1968 • Alieu Badara Njie 1974 • Lamin Kiti Jabang 1977 • Omar Sey 1987 • Bolong Sonko 1994 • Baboucarr Blasius Jagne 1995 • Omar Njie 1997 • Momodou Lamin Sedat Jobe 1998 • Baboucarr Blasius Jagne 2001 • Sidi Moro Sanneh 2004 • Musa Gibril Bala Gaye 2005 • Lamin Kaba Bajo 2005 • Bala Garba Jahumpa 2006 • Crispinus Grey-Johnson 2007 • Omar Touray 2008 • Ousman Jammeh 2009 • Mamadou Tangara 2010 • Mambury Njie 2012 • Mamadou Tangara 2012 • Susanna Waffa-Ogoo 2012 • Aboubacar Senghore 2013 • Mamour Alieu Jagne 2014 • Bala Garba Jahumpa 2014 • Neneh MacDouall-Gaye 2015 • Ousainou Darboe 2017 • Mamadou Tangara 2018 Capsae cognatae: Principes Gambiae | |